# Tyrocinium chymicum 10

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/10

Allium, caepe, sinapi, nasturcium, quàm acria: & tamen quotidie iis inter epulas vti non reformidamus. Limonum, Citriorumque succus firmissima perlarum & corallorum corpora dissoluunt; & tamen cum in extremâ virium imbecillitate, cardiacum efflagitatur, nullum eo praesentius & praestantius vulgô propinatur. Ergo nec Chymicorum remediorum acrimonia & vis caustica metuenda: praesertim, cum multa sint forinsecus corrodentia, quae intrinsecus, cùm ob majorem interaneorum repugnantiam & vegetum caloris natiui robur; tùm ob humores noxios in ventriculo stagnantes, pari ratione vires suas explicare non possunt.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
