Latin
CAPVT X
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 103
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. De Tincturis mollibus. ET si TINCTVRAE meritô propter operationes, quibus perficiuntur, &consistentiam suam, ad extracta referri possent: tamen quia ab autoribus tincturarum titulo donatę fuerunt: placuit ipsis etiam peculiare caput adsignare TINCTVRA MELLIS. Misce mel arenis bene mundatis: vt fiat quasi massa: superfunde vini spiritum: vt emineat duobus digiris: digere per quinque vel sex horas: coloratum spiritum effunde, aliumque affunde: donec non amplius coloretur. Tiuctum spiritum filtra: &coagula. Mirum in modum nutrit phtisicos TINCTVRA CROCI. Fit cum vini spiritu, qui super ipsum infundi debet toties: donec tincturam totam attraxerit: &remaneat terra subalba Tinctura filtratur: &S. V. leui balnei calore abstrahitur. Varias &egregias habet facultates: &spiritus imprimis in syncopticis recreat &restaurat mirabiliter: si vnica saltem eius gutta, in iusculo aut vino albo exhibeatur.