# Tyrocinium chymicum 103

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/103

CAPVT X. De Tincturis mollibus. ET si TINCTVRAE meritô propter operationes, quibus perficiuntur, & consistentiam suam, ad extracta referri possent: tamen quia ab autoribus tincturarum titulo donatę fuerunt: placuit ipsis etiam peculiare caput adsignare TINCTVRA MELLIS. Misce mel arenis bene mundatis: vt fiat quasi massa: superfunde vini spiritum: vt emineat duobus digiris: digere per quinque vel sex horas: coloratum spiritum effunde, aliumque affunde: donec non amplius coloretur. Tiuctum spiritum filtra: & coagula. Mirum in modum nutrit phtisicos TINCTVRA CROCI. Fit cum vini spiritu, qui super ipsum infundi debet toties: donec tincturam totam attraxerit: & remaneat terra subalba Tinctura filtratur: & S. V. leui balnei calore abstrahitur. Varias & egregias habet facultates: & spiritus imprimis in syncopticis recreat & restaurat mirabiliter: si vnica saltem eius gutta, in iusculo aut vino albo exhibeatur.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
