# Tyrocinium chymicum 105

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, ALITER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/105

ALITER. Recipe coralli triti q. v. infunde in aqua acida vel quercus, vel iuniperi, vel Guajaci, vel buxi rectificata, (sicut in capite de aquis destillatis docuimus) vt menstruum ad tresvel quatuor digitos emineat. Digere in fimo equimo vel eius vicario, ad octiduum. Quod dissolutum fuerit effunde: & aliud acidum toties reaffunde: digere: & decanta donec coralli dissoluti fuerint. Dissolutiones per chartam emporeticam cola: vel filtra: & ad siccitatem destilla. Materiae in fundo vasis relictae affunde optimum vini spiritum. Is tingetur per digestionem octo dierum, instar sanguinis: separa liquorem tinctum à fecibus: alium reaffunde spiritum: digere: & decanta: donec omnem tincturam extraxeris.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
