# Tyrocinium chymicum 11

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/11

Accedit: quòd, sicut nec integros manipulos salis deuoramus nec aliquot libras eius in jusculis, sed fortè pugillum vnum dissoluimus, parumque aceti & aromatum ad cibos condiendos adhibemus; ita cum necessitas Medicos Spagyricos, ad medicamenta acria vsurpanda compellit: guttam granumve vnum aut alterum; nec sola, sed idoneis liquoribus permista exhibeant. Imô accerrima quaeuis ita edulcorari possunt: vt omnem acrimoniam deponant: quod ex aqua forti & regia, si Tartari Sal iis commiscea tur, manifestum euadit. De ignis contagio, quae objiciuntur: adeo vana sunt & friuola, vt ne quidem refuta tione egere videantur. Ipse enim Galenus cap. 18. de Theriaca ad Pisonem, ignem multa efficere meliora, & interdum latentem rerum naturam detegere, quaedam etiam, quos volumus in vsus, apta reddere, expressè scribit: vnde etiam idem Elementum, titulo Magistri artium, à Cicerone non immeritô insignitur. Et vt taceam: quod Galenus metalla acria & mordentia, vt mitiora reddantur, ignis examini subjiciat: chalcitis vsta melior existima.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
