# Tyrocinium chymicum 114

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/114

Praecipitatum puluerem per noctem digeres: & aquam, spiritu Vitrioli, ex sublimato, impraegnatam, ad corallos & perlas dissoluendas separabis & seruabis: aliam aquam saepius praecipita to pulueri affundendo, donec omnis acrimonia tollatur: tandem aqua cordiali ablue, & lentissimo calore exsicca. Dosis in robustioribus est gran. quatuor vel quinque, in debilioribus, duorum vel trium, in pomo cocto, vel conserua rosarum. Prodest in peste: capitis morbis: febribus: Iue venerea, lepra, hydrope, vlceribus. In exhibitione autem hujus obseruandae sunt cautiones elegantissimae Crollii, quas tradit in sua Basilica Chymica, Earum prima est: quod in vsu Antimonii cauendum: ne adsint constipationes, Colici doloret, neue vnum principalium membrorum laesum sit. Secunda: ne iis, quibus Antimonium offertur, vel ante vel post eius assumtionem vena incidatur.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
