# Tyrocinium chymicum 12

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/12

tur, quàm non vsta: Balanus Myre psica secundum Mesuen vomitum mouet & simul per aluum dejectiones enititur. Assatâ autem & humiditate eius nauseauseabundâ ablatâ: sola vis humores per secessum expurgandi remanet. Ita Mercurius sublimatus, qui acerrimus existit, ignis violentiam cum Antimonio passus, vt in mitissimum, ita saluberrimum abit alexipharmacum. Sic ferrum, cum in crocum Martis in reuerberio calcinatur: extremum flammarum calorem sustinet: nec tamen ipsi ea imprimitur acrimonia, vt vsus eius in haemorrhagiis & aliis fluxibus non sit frequentissimus, non vtilissimus. Contra aqua & oleum Cinamomi, quantam acredinem solo vaporis balneo acquirunt? quantam eodem vinum? Vnde hoc? intelliges rationem: si, quare sol induret lutum, liquefaciat autem ceram, idemque linteamina albefaciat, faciem verò denigret, perpenderis.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
