Latin
RETICVM
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 120
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT. III. De Calcinatione &praeparatione Mercurii. MErcurius est corpus minerale, compositum ex terra subtili sulphurea, &aqua fortiter admixta. Substantia autem eius terrea purganda est, à crassa terrestreitate sulphurea: Aquae verô substantia, ab humiditate superflua. Duplex autem est, naturalis &artificialis. Naturalis actiuus &summè depuratus, in Almagro prope Calatraua, in regno Castiliae, reperitur viuus, per se fluens, &in Cinabari coagulatus, qui ignis vi educitur. Hanc mineram antiquissimam Plinius vocat Vomicam liquoris aeterni. Huic similis reperitur in Idria, pago comitatus Goritz in Sclauonia. Sed Hispanica bonitate excellit: quamuis Idria longe fertilior. Est autem admiratione dignum: quòd quamuis in vicinia Idriae, singulis fere annis, luës pestifera grassari: illa tamen ab hac immunis nunquam non manere soleat: id quod viri pro uectae aetatis sese obseruasse, idemque a Majoribus suis accepisse, mihi ante annos octo, eô loci profectò, sanctê confirmarunt. Ex quo satis patet: vt &ex aliis exemplis innumeris: Mercurium esse summum omnis corruptionis &putredinis alexipharmacom. Non minus &illud stupendum, prodigio que simile: quod ibidem notaui.