# Tyrocinium chymicum 120

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, RETICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/120

CAPVT. III. De Calcinatione & praeparatione Mercurii. MErcurius est corpus minerale, compositum ex terra subtili sulphurea, & aqua fortiter admixta. Substantia autem eius terrea purganda est, à crassa terrestreitate sulphurea: Aquae verô substantia, ab humiditate superflua. Duplex autem est, naturalis & artificialis. Naturalis actiuus & summè depuratus, in Almagro prope Calatraua, in regno Castiliae, reperitur viuus, per se fluens, & in Cinabari coagulatus, qui ignis vi educitur. Hanc mineram antiquissimam Plinius vocat Vomicam liquoris aeterni. Huic similis reperitur in Idria, pago comitatus Goritz in Sclauonia. Sed Hispanica bonitate excellit: quamuis Idria longe fertilior. Est autem admiratione dignum: quòd quamuis in vicinia Idriae, singulis fere annis, luës pestifera grassari: illa tamen ab hac immunis nunquam non manere soleat: id quod viri pro uectae aetatis sese obseruasse, idemque a Majoribus suis accepisse, mihi ante annos octo, eô loci profectò, sanctê confirmarunt. Ex quo satis patet: vt & ex aliis exemplis innumeris: Mercurium esse summum omnis corruptionis & putredinis alexipharmacom. Non minus & illud stupendum, prodigio que simile: quod ibidem notaui.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
