# Tyrocinium chymicum 13

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/13

Falleris igitur: si Spiritus Vitrioli acrimoniam ab externo calore contrahi: si oleum Salis ab igne reuerberii, eadem infici existimas. Nisi enim Sales mixto insint: etiamsi violentissimo igne id exerceas: nunquam tamen ei tanta acredinis stigmata inures: Et contrâ, licet moderatissimo in quibusdam calore vtaris: ea tamen ob salium praesentium vim, acriora redditum iri ne dubites. Caeterùm [GR]ἐμπύρευμα[/GR] medicamentorum Chymicorum tanti momenti non est: vt Medicis practicis eo nomine exosa esse & periculosa videri debeant. Si enim quoddam ejis vestigium medicamentis inhaesit, id aut à calore moderato, aut forti, originem suam sortitum est. Si ab illo: & propterea medicamenta Chymica euadunt noxia: tum nec esculenta, nec poculenta nostra, nec vulgaria remedia tuta erunt & salubria: cum ad ea paranda, major saepe ignis gradus requiratur, quàm ad medicamenta Chymica: quod patet ex coctione cereuisiae: vbi hordeum primô valenti igne torretur: post majori coquitur: item ex quibusdam vinis Rhenanis, quae ob salubritatem populis Septentrionalibus in omnibus ferê morbis, loco remedij sunt; & tamen ad veram maturitatem, non nisi ignis Elementaris beneficio perduci possunt: item ex piscibus assatis, carnibus fumo induratis & sexcentis aliis.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
