# Tyrocinium chymicum 133

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, PRAECIPITATVS CINABARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/133

Et sunt imihi ad manum ex eadem fodina, & ex aliis silices, quos seu vapor, seu succus talis mineralis humidus vnctuosus vndiquaque penetrauit: & in quorum aliis, conspicitur materia cruda, nec satis cocta: in aliis mediocriter excocta; ex quorum libra vna, elici possunt drachmae sex argenti puri, & scrupulus semis circiter auri: in aliis perfectê decocta. ita vt argentum in superficie pullulet, & in vno ramusculi auri puri puti conspiciantur. Etsi autem sunt, quiob friuolas quasdam ratiunculas, Mercurium & Sulphur, metallorum materiam esse, inficias eant: tamen satius est, Philosophis metallicis, & metallurgis credere, qui in omnibus fodinis & venis ea reperiri vno ore attestantur. Ad quorum opinionem, & metallorum excoctores vstores & probatores accedunt: vt taceam, quod Medici plerosque fossorum morbos, a Sulphureis & mercurialibus spiritibus crudis intra corpus admissis, oriri: & metalla, in externis affectibus, eadem praestare, quae Hydrargyrum. Imò omnia metalla facili negotio in argentum viuum, & argentum viuum, in omnia metalla reduci possunt. CALCINATIO SATVRNI. Plumbum liquefit in matula terrea, vel olla ferrea, purgaturque a scoriis: deinde aucto igne, vt olla candeat, continua agitatione, cum spatula ferrea, reducitur in calcem; quae cribellata, postea si diutius reuerberetur, fit minium.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
