Latin
CALCINATIO IOVIS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 135
Unproofread scanNot analysed yet
Sal affusione aceti alkalisati elicitur, digerendo aliquot diebus, postea filtrando &coagulando. ALITER. Iupiter potest etiam calcinari, sicut Saturnus, sine additione Salis. Vel possunt etiam calcinari in scutella lignea, creta oblita: si fusi in crucibulo, effundanutr in dictam scutellam, &subita agitatione moueantur. IVPITER DIAPHO RETICVS. Recipe louis Anglici limati, vel vt suprâ, in scutella lignea vel terrea non vitreata calcinati vncias duas: Mercurii sublimati vncias quatuor: Simul misce: &per retortam destilla, igne arenae, apponendo vas recipiens, aquâ semiplenum: cumque destillare inceperit; da ignem suppressionis moderatum; donec omnis liquor destillauerit, &praecipitatus fuerit in aquam. Quod autem ad collum retortae sublimatur; abraditur, &cum eo, quod destillatum est, per noctem digeritur. Aqua spiritu Vitrioli impraegnata separatur, &ad vsus seruatur: calx verô exsiccatur. Dosis a gr. quatuor ad sex.