# Tyrocinium chymicum 135

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CALCINATIO IOVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/135

Sal affusione aceti alkalisati elicitur, digerendo aliquot diebus, postea filtrando & coagulando. ALITER. Iupiter potest etiam calcinari, sicut Saturnus, sine additione Salis. Vel possunt etiam calcinari in scutella lignea, creta oblita: si fusi in crucibulo, effundanutr in dictam scutellam, & subita agitatione moueantur. IVPITER DIAPHO RETICVS. Recipe louis Anglici limati, vel vt suprâ, in scutella lignea vel terrea non vitreata calcinati vncias duas: Mercurii sublimati vncias quatuor: Simul misce: & per retortam destilla, igne arenae, apponendo vas recipiens, aquâ semiplenum: cumque destillare inceperit; da ignem suppressionis moderatum; donec omnis liquor destillauerit, & praecipitatus fuerit in aquam. Quod autem ad collum retortae sublimatur; abraditur, & cum eo, quod destillatum est, per noctem digeritur. Aqua spiritu Vitrioli impraegnata separatur, & ad vsus seruatur: calx verô exsiccatur. Dosis a gr. quatuor ad sex.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
