# Tyrocinium chymicum 14

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/14

Si verô ab hoc, igne scilicet violento: nec inde periculi quidquam aegrotantibus imminet: cum vel ablutione vel digestione corrigi possit: vt videre est ex cineribus: qui caliditatis suę notas ab igne communicatas, affusâ aquâ, in lixiuium deponunt. Imo ablutio nimis crebrô repetita, purgantia quaedam metallica & mineralia chymicè praeparata, ad sentinam prauorum humorum exhauriendam, inepta reddit. Digestione autem quàm omnia dulcescant: notius est, quàm vt exemplorum inductione, ad id comprobandum, opus esse videatur.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
