# Tyrocinium chymicum 140-2

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CALCINATIO SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/140-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/140-2

CALCINATIO SOLIS. Fac amalgama Solis, per caementum repurgati, cum sex partibus Mercurii, vt sequitur. Accipe aurum laminatum, quod in minutas particulas forficibus scinde: & in crucibulum mundum, inter carbones viuos pone, vt aurum saltem igniatur. Deinde ex alio tigillo, mercurium calefactum, super aurum effunde, & bacillo misce: vt incorporentur. Tum projice in frigidam: & massam optimê lotam trajice per corium: & mercurium superfluum exprime; vt remaneat massa satis dura: quae diu teri debet cum duplo sui ponderis salis praeparati, in mortario vitreo: ita vt nihil de amalgamate appareat. Hoc totum pone in crucibulum coopertum & lutatum, paruo saltem foramine peruium: & reuerbera per diem naturalem: tali cautione adhibita; ne aurum liquescat.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
