# Tyrocinium chymicum 141

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CALCINATIO SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/141

Hoc facto: reperies aurum calcinatum; mercurium verò cum sale in auras euolasse. Tum aurum denuo amalgama: & per corium trajice vt supra: & misce cum duplo sui ponderis sulphuris viui & optimê tere: & pone in scutellam terream vitreatam, superfundendo optimum vini spiritum, qui accendi debet. Post cuius deflagrationem & sulphuris: reperies aurum spongiosum & val de attenuatum: praesertim si idem processus bis vel ter repetatur. Aliqui amalgama cum floribus sulphuris terunt: & in crucibulo ponunt inter carbones viuos, bacillo ferreo continuè mouendo: donec mercurius in auras abeat. Hae verae philosophicae praeparationes sunt, ad aurum potabile & alias operationes physicas. Antequam autem aurum calcinetur calcinatione philosophica: debet; vt dictum est, caementari, caemento vel vulgari, vel regali. Caementum vulgare ita fit: Recipe farinae laterum vncias octo: Salis praeparati vnc. quatuor: Vitrioli albi vncias duas: Salis petrae, Aeruginis ana vnc. semis. Caementum regale, quod soli auro probatissimo parcit, recipit. Farinae laterum partes quatuor: Salis Ammonii, Gemmae, Communis praeparati, partes singulas.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
