Latin
CALCINATIO SOLIS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 143
Unproofread scanNot analysed yet
Dispositae primo ordine bracteae obruuntur medicamine, dimidii digiti crassitie: sequntur bracteae, atque ita vicissim: vsque ad ollae marginem, quam tantum implere debet medicamen, quantum est in fundo, nempe ad crassitiem digiti transuersi. Vitimô imponitur operculum sine respiraculo, si pro caemento vulgari; at si pro regalioperculum habeat foramen paruum. Ignis datur ad viginti quatuor horas: ita vt olla siue pixis semper rubescat. Finito opere: bracteae pede leporino purgantur à pulueribus adhaerentibus; &vrinâ lauantur, &exsiccantur. Omnium autem perfectissimum caementum est istud, quod sequitur.