# Tyrocinium chymicum 143

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CALCINATIO SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/143

Dispositae primo ordine bracteae obruuntur medicamine, dimidii digiti crassitie: sequntur bracteae, atque ita vicissim: vsque ad ollae marginem, quam tantum implere debet medicamen, quantum est in fundo, nempe ad crassitiem digiti transuersi. Vitimô imponitur operculum sine respiraculo, si pro caemento vulgari; at si pro regalioperculum habeat foramen paruum. Ignis datur ad viginti quatuor horas: ita vt olla siue pixis semper rubescat. Finito opere: bracteae pede leporino purgantur à pulueribus adhaerentibus; & vrinâ lauantur, & exsiccantur. Omnium autem perfectissimum caementum est istud, quod sequitur.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
