Latin
PHORETICVM
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 149
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim praestantissimum remedium in peste: si eius grana duo plus minus, in Cardui benedicti spiritu exhibentur: sudores abundê prouocant. Eadem quoque ratione fit sal ex aliis herbis, qui multis modis antecellit salem, qui ex cineribus herbarum conficitur. SAL ESSENTIALE, CRE MOR, SIVE CRISTALLVM TARTARI. Recipe Tartarum Montispeliense album, quod est optimum: reduc in puluerem: &fac in magna aquae quantitate, in cacabo aeneo vel ferreo bullire ad mediae partis consumtionem. Tunc amoue ab igne: &si vis, trajice, per manicam Hippocratis, vel pannum lineum, in vas figulinum firmum. Vbi refrixerit: aquam per inclinationem effunde: &salem parietibus vasis adhaerentem, separatis fecibus, frequenti aquae affusione collige: &iterum, vt supra decoque: laua: a sordibus separa &exsicca. Tandem reduc in puluerem: cuius dosis drachma vna in iusculo, vel medicamine appropriato. Virtutem habet incidendi humores crassos &tartareos: meatusque obstructos aperiendi. SAL siue ALKALI IMPE