# Tyrocinium chymicum 15

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/15

Quod si autem fortè per empyreuma intelligis: quando vel calor potentialis, qui in misto latebat tanquam sub carbonibus igne violento in actum producitur, & liber jam ab omnibus compedibus potentiores exerit vires; vel quando calor, qui hinc inde dispersus erat, Vulcani beneficio vnitur: nec hanc ob causam, seu empyreuma, seu calor nimius metuendus: cum Medici officium sit: calidis eiusmodi dextre vti, sicut & alijs, quae si imprudenter adhibeantur, aegrotis nocumentum allatura videntur. Sed instant Misochymici & grauius nos vrgent: dum praetendunt nostra medicamenta esse inutilia: quia emortua & ex mistis destructis, corruptisque orta humidoque primigenio destituta. Verum enim uerò, si mistorum corpora non soluenda, vel vt ipsi odioso vocabulo vtuntur, non destruenda: cur ipsi mistionis harmoniam turbant? cur infusiones, decoctiones, sirupos igne violento parant? cur assationibus, cur tostionibus, cur destillationibus, cur diagridio & non Scammonio integro? cur trochiscis Alhandal & non colocynthide ipsimet vtuntur?

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
