Latin
RATORIAE
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 151
Unproofread scanNot analysed yet
SAL CORALLORVM. Hoc sit, digerendo corallos tritos, in aceto ter destillato, per noctem: postea filtrando: &acetum ad siccitatem euaporando. Sic sal corallorum manet in fundo vasis. Vires eius sunt excellentes. Sanguinem enim in vniuerso corpore mundificat: pristinum sanitatis vigorem restituit: fluxus vteri, ventris, haemorrhoidum sistit: roborat cor &stomachum: omnes obstructiones viscerum reserat, concretumque sanguinem dissoluit. Prodest &in hydrope conuulsionibus, paralysi, calculo, suffocatione matricis: si cum aqua affectui praeter naturam conueniente exhibeatur. Dosis à granis decem, ad scrupulum vnum vel duos pro ratione aetatis &vehementiae morbi.