Latin
FLORES ANTIMONII
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 158
Unproofread scanNot analysed yet
FLORES ANTIMONII. Electum stibium in subtilem puluerem redactum, ex aludele terreo in alembicum rostri expertem quidem; sed tamen in vertice peruium, ad humidos spiritus emittendos, cum mobili cono, sublimetur secundum artem, dando ignem per gradus ad decem vel duodecim horas, ad flores albos excipiendos: ad citrinos; per viginti quatuor horas: ad rubeos; per triginta sex, ignem continuando &augendo. MERCVRIVS SVBLIMATVS. Recipe Mercurii purgati per salem praeparatum, acetumque, &per corium trajecti: Vitrioli rubificati: Salis praeparati ana lib. vnam: Salis Nitri vncias quatuor: Terantur: &misceantur simul in mortario lapideo, cum modico aceto, tamdiu; donec mercurius nullo modo appareat viuus. Omnia bene mista pone in curcurbitam lutatam: cui superpone alembicum rostri breuis. dando ignem per gradus, vt artis est, per octo vel decem horas. Aqua fortis, quae primô effluet, seruetur.