# Tyrocinium chymicum 158

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, FLORES ANTIMONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/158

FLORES ANTIMONII. Electum stibium in subtilem puluerem redactum, ex aludele terreo in alembicum rostri expertem quidem; sed tamen in vertice peruium, ad humidos spiritus emittendos, cum mobili cono, sublimetur secundum artem, dando ignem per gradus ad decem vel duodecim horas, ad flores albos excipiendos: ad citrinos; per viginti quatuor horas: ad rubeos; per triginta sex, ignem continuando & augendo. MERCVRIVS SVBLIMATVS. Recipe Mercurii purgati per salem praeparatum, acetumque, & per corium trajecti: Vitrioli rubificati: Salis praeparati ana lib. vnam: Salis Nitri vncias quatuor: Terantur: & misceantur simul in mortario lapideo, cum modico aceto, tamdiu; donec mercurius nullo modo appareat viuus. Omnia bene mista pone in curcurbitam lutatam: cui superpone alembicum rostri breuis. dando ignem per gradus, vt artis est, per octo vel decem horas. Aqua fortis, quae primô effluet, seruetur.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
