# Tyrocinium chymicum 16

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/16

cur in extrema virium imbecillitate, destructo capone, hoc est aqua ejus stillatitia, vbi certè omnis [GR]κρασις & μίξις[/GR] totius periit, aegrotos jam jam animam quandoque exhalaturos, nutrire praesumunt? An quia Naturam hac in parte imitari volunt: quae cibos in ventriculum ingestos, non crudos & integros adhuc existentes, ad partes alendas deuehit; sed destructos, hoc est, ab inutilibus & crassioribus partibus denudatos, & in hepatis officina, in quintam quasi essentiam redactos. Dicant: si placet: an cum infantes ab vberibus matrum adhuc pendentes, lacte earum, quae infuso Rhabarbari, vel suae vel illorum valetudinis gratia vsae sunt, purgantur: concentus, temperies & harmonia totius Rhabarbari in lacte materno pressumdata fuerit; an vero forma hujus mixti de subiecto suo in aliud, & ex hoc rursus in aliud translata, & multas mutationes passa, salua & integra permanserit, atque ita ex corpore humores prauos excluserit?

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
