# Tyrocinium chymicum 17

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/17

Fortè hinc fit: quòd quidam Misochymicorum a caseo & tum butyro abhorrent: non naturali quadam [GR]ἀντιπαθεια[/GR], sed quod ob concentum lactis destructum, formam ejus & temperiem abolitam verentur, haec & similia alendo corpori esse inidonea. Deinde dum Chymica remedia, mortua cadauera nuncupant: humidoque primogenio spoliata esse contendunt: partim sibiipsis contraria; partim veritati non consentanea loquuntur. Si enim sceleta sunt: cur alibi ea potentius agere, quam humanae temperiei mediocritas permittat, asserunt? Deinde nonne necesse est: vt tam animalia, quam vegetabilia, vita illa, qua sibi viuunt, hoc est, nutriuntur, crescunt & augescunt; priuentur: quô esui & vsui hominibus esse possint? Nec enim ipsi Scythae tam barbari sunt: vt licet carnibus vel crudis, vel cursu equorum concitatiori, sub ephippiis feruefactis vescantur: viuas feras in os ingerere & deglutire velint.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
