Latin
LIBER TERTIVS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 173
Unproofread scanNot analysed yet
Dicitur à quibusdam Medicina, [GR]κατʼ ἐξοχὴν[/GR]: ab aliis Elixir, ob insignes virtutes, quas in pręseruatione corporis humani à variis morbis, exerit: ab aliis Coelum, duplicem ob rationem Primò, quod sicut coelum, non ex quatuor elementis; sed materiâ quadam aethereâ &quinto quasi elemento factum, nec corruptioni vlli obnoxium est: ita &quinta essentia vera, ab omnibus fecibus elementorum sit secreta: ac quamuis non planê incorruptibilis: attamen ad eam subtilitatem, tenuitatem &simplicitatem spiritualem redacta, vt nihil heterogenei, à quo corrumpi possit, in se continere videatur. Deinde, quòd sicut coelum in haec sublunaria potenter agit, rebus omnibus vitam largiendo &conseruando: ita etiam haec quinta essentia corporis humani valetudinem conferuet, iuuentam extendat senectam remoretur, &omne morbi genus abihat. Caeterum quinta essentia sanguinis humani paratur hunc in modum. Recipe quantitatem satis magnam sanguinis virorum sanorum, in flore aetatis constitutorum: pone in vase circulatorio justae capacitatis in B. M. continuê bulliens, donec Draco propriam caudam deuorauerit.