# Tyrocinium chymicum 173

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/173

Dicitur à quibusdam Medicina, [GR]κατʼ ἐξοχὴν[/GR]: ab aliis Elixir, ob insignes virtutes, quas in pręseruatione corporis humani à variis morbis, exerit: ab aliis Coelum, duplicem ob rationem Primò, quod sicut coelum, non ex quatuor elementis; sed materiâ quadam aethereâ & quinto quasi elemento factum, nec corruptioni vlli obnoxium est: ita & quinta essentia vera, ab omnibus fecibus elementorum sit secreta: ac quamuis non planê incorruptibilis: attamen ad eam subtilitatem, tenuitatem & simplicitatem spiritualem redacta, vt nihil heterogenei, à quo corrumpi possit, in se continere videatur. Deinde, quòd sicut coelum in haec sublunaria potenter agit, rebus omnibus vitam largiendo & conseruando: ita etiam haec quinta essentia corporis humani valetudinem conferuet, iuuentam extendat senectam remoretur, & omne morbi genus abihat. Caeterum quinta essentia sanguinis humani paratur hunc in modum. Recipe quantitatem satis magnam sanguinis virorum sanorum, in flore aetatis constitutorum: pone in vase circulatorio justae capacitatis in B. M. continuê bulliens, donec Draco propriam caudam deuorauerit.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
