# Tyrocinium chymicum 178

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/178

Et hoc est, quod dicit Clangor buccinae: Idcirco quantô magis poteris, ipsum corpus subtilia: & cum mercurio mundo coque: cumque corpus aliquam partem mercurii in se hauserit & concluserit: ipsum subtilia cito igne & fortiori, quo poteris: donec ascendat in similitudine albissimi pulueris, in modum niuis, adhaerens spondilibus Aludel. Cinis verô in fundo manens est fex, & scoria vituperata abiicienda, in qua nil vitae habetur. Praedicti mercurii meteorisati accipe vnciam vnam: misce cum septem vnciis spiritus rectificati non animati. Digerè per biduum in balneo, postea destilla per cineres: deinde per balneum cum reiteratis cohobiis; donec nullas relinquat feces. Tandem per quadraginta dies circula. Vsus eius ad tincturas metallorum lapidum eliciendas. Ex eodem Mercurio & eius oleo fit elixir ad desperatissimos quosque morbos pellendos, in hunc modum: Recipe huius Mercurii vnciam vnam: cui adde octauam partem sui ponderis olei rectificati: decoque in Athanore per octiduum: postea imbibe cum septima parte: & vt supra, decoque: deinde cum sexta parte: tandem cum quinta toties reiterando, donec materia fiat instar Syrupi spissi, nec vlterius decoctione indaretur. Tum per quadraginta dies decoque: & fiet lapis rubicundus, cuius dosis granum vnum, vel duo in liquore appropriato.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
