Latin
CAPVT. II
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 181
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc impletur, quod Morienus dicit: Hoc quoque te scire decet: quod anima citô corpus suum ingrediatur, quae cum corpore alieno nullatenus conjungi potest. Habito hoc signo, vasi superpone antinotorium: &da ignem cinerum spatio duorum dierum: donec sulphur vegetabile spondilibus vasis instar Talci adhaereat. Huius sulphuris accipe vnciam vnam. Spiritus puri vncias quatuor: misce &digere per diem naturalem: deinde destilla in cineribus cum cohobiis; donec totum corpus adscenderit. Tunc bis per balneum bulliens destilla &per sexaginta dies circula: separataque hypostasi, quae circa fundum pelicani haerebit; serua quintam vini essentiam, ad infinitos, morbos curandos, tam interius, quam exterius vsurpandam. Potest etiam haec quinta vini essentia breuiori tempore perfici. Imò cum haec ederem: pręsentibus &spectanribus quibusdam meis discipulis, spatio quinque septimanarum eam absolui: &auri tincturam rubicundissimam eadem elicui. Multae enim sunt viae, teste Gebero, ad vnum effectum &vnum intentum.