# Tyrocinium chymicum 181

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/181

Tunc impletur, quod Morienus dicit: Hoc quoque te scire decet: quod anima citô corpus suum ingrediatur, quae cum corpore alieno nullatenus conjungi potest. Habito hoc signo, vasi superpone antinotorium: & da ignem cinerum spatio duorum dierum: donec sulphur vegetabile spondilibus vasis instar Talci adhaereat. Huius sulphuris accipe vnciam vnam. Spiritus puri vncias quatuor: misce & digere per diem naturalem: deinde destilla in cineribus cum cohobiis; donec totum corpus adscenderit. Tunc bis per balneum bulliens destilla & per sexaginta dies circula: separataque hypostasi, quae circa fundum pelicani haerebit; serua quintam vini essentiam, ad infinitos, morbos curandos, tam interius, quam exterius vsurpandam. Potest etiam haec quinta vini essentia breuiori tempore perfici. Imò cum haec ederem: pręsentibus & spectanribus quibusdam meis discipulis, spatio quinque septimanarum eam absolui: & auri tincturam rubicundissimam eadem elicui. Multae enim sunt viae, teste Gebero, ad vnum effectum & vnum intentum.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
