Latin
CAPVT. III
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 186
Unproofread scanNot analysed yet
Interim feces superius reseruatas calcina in Athanore, spatio quinque dierum, in vase vndique clauso, vti Geber lib. primo Summae, cap. quinquagesimo, sequentibus verbis docet: Modus itaque calcinationis spirituum est: vt eis ad fixionem approximantibus, administretur ignis successiuè &paulatim illum augendo, ne fugiant: quousque maximum eos tolerare ignem contingat, &vas eorum sit rotundum, vitreum, bene spissum, ne fundatur vndique clausum: &vt inquit Lullius, ne inflammationem praestet: Aut secundum Alphidium, spiritus dispergantur per aëra: quod quaeritur enim non fieret. Postea vase aperto detur ignis per gradus. vt feces nigrę cineritii coloris fiant: à quibus sal eliciatur cum phlegmate priori reseruato quod filtretur &coaguletur. Postea eundem salem dissolue in phlegmate posteriori seruato; donec purum euadat, quod calore moderato exsiccari debet. Huius salis recipe vncias duas: digere in B. per triduum: postea leui B. calore destilla aquam insipidam quam seorsim serua.