# Tyrocinium chymicum 186

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/186

Interim feces superius reseruatas calcina in Athanore, spatio quinque dierum, in vase vndique clauso, vti Geber lib. primo Summae, cap. quinquagesimo, sequentibus verbis docet: Modus itaque calcinationis spirituum est: vt eis ad fixionem approximantibus, administretur ignis successiuè & paulatim illum augendo, ne fugiant: quousque maximum eos tolerare ignem contingat, & vas eorum sit rotundum, vitreum, bene spissum, ne fundatur vndique clausum: & vt inquit Lullius, ne inflammationem praestet: Aut secundum Alphidium, spiritus dispergantur per aëra: quod quaeritur enim non fieret. Postea vase aperto detur ignis per gradus. vt feces nigrę cineritii coloris fiant: à quibus sal eliciatur cum phlegmate priori reseruato quod filtretur & coaguletur. Postea eundem salem dissolue in phlegmate posteriori seruato; donec purum euadat, quod calore moderato exsiccari debet. Huius salis recipe vncias duas: digere in B. per triduum: postea leui B. calore destilla aquam insipidam quam seorsim serua.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
