Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Non tamen planè abnuerim: viuentia quaedam &nondum emortua rectè interdum adhiberi, vt gallus circa podicem deplumatus, ad venenum è carbunculis pestiferis extrahendum: vt catelli ad ventriculum frigidum &imbecillum, benigno calore &temperato extrinsecus fouendum: sicut etiam non negarim: integra interdum praestare distractis: modò &ipsi fateantur: se non minus destructis vti quam Chymicos. Super est nunc scrupulus vnus, qui multorum animos valde torsit, diuque suspensos detentos remoratus est: quô minus in vsum Hermeticorum medicamentorum consentire potuerint: nempe quod illa, praesertim si sint metallica aut mineralia, calorem natiuum &spiritus subitô dissipent, &in partibus principalibus funestas reliquias, malignum fermentum &prauam [GR]διάθεσιν[/GR] relinquant; vnde aliqui per accidens curati, &paulò post recidiuam passi, maturius ex hoc mundo discesserint. At immeritò remedia Spagyricè praeparata eo nomine malè audiunt: cum si fortè tale quidpiam ex vsu eorum accidat: id non tam remediis, quam vel artificibus, qui ea concinnarunt, vel Medicis, qui ea exhibuerunt, imputandum sit.