# Tyrocinium chymicum 19

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/19

Non tamen planè abnuerim: viuentia quaedam & nondum emortua rectè interdum adhiberi, vt gallus circa podicem deplumatus, ad venenum è carbunculis pestiferis extrahendum: vt catelli ad ventriculum frigidum & imbecillum, benigno calore & temperato extrinsecus fouendum: sicut etiam non negarim: integra interdum praestare distractis: modò & ipsi fateantur: se non minus destructis vti quam Chymicos. Super est nunc scrupulus vnus, qui multorum animos valde torsit, diuque suspensos detentos remoratus est: quô minus in vsum Hermeticorum medicamentorum consentire potuerint: nempe quod illa, praesertim si sint metallica aut mineralia, calorem natiuum & spiritus subitô dissipent, & in partibus principalibus funestas reliquias, malignum fermentum & prauam [GR]διάθεσιν[/GR] relinquant; vnde aliqui per accidens curati, & paulò post recidiuam passi, maturius ex hoc mundo discesserint. At immeritò remedia Spagyricè praeparata eo nomine malè audiunt: cum si fortè tale quidpiam ex vsu eorum accidat: id non tam remediis, quam vel artificibus, qui ea concinnarunt, vel Medicis, qui ea exhibuerunt, imputandum sit.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
