# Tyrocinium chymicum 2

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/2

Alchymiam si quis nuncuparit; Arabum more praestantiam eius: si Spagyriam; praecipua officia, [GR]σύγκρισιν nempe & [GR]Διακρισιν[/GR]: si artem Hermeticam; autorem & antiquitatem; si Destillatoriam; functionem eius praeclaram & facilê principem insinuet. Cum autem omnes disciplinae vulgô sint vel theoricae vel practicae: Chymia non acquiescens in cognitione & contemplatione corporum mistorum, vt Scientiâ Physica: sed finem habens [GR]τò ἔργον[/GR] seu [GR]πραγμα[/GR], magisterium scilicet, tincturas, quintas essentias & similia: meritô ipsi locus inter practicas disciplinas & artes conceditur: etiamsi fortê inueniantur, qui theoriâ solâ contenti ad iucundissimas artis huius [GR]ἔγχείρησεις[/GR], vel magistris idoneis destituti, vel grauioribus alijs negotijs impediti, per acccidens se non accingant. Objectum artis huius, corpus mistum concretumque statuitur, non quâ illud est mobile: ita enim Physicae considerationis est: verùm quatenus est solubile & coagulabile. Talia autem sunt vel imperfectê mixta, vt ros, grando, nix; vel perfectê mixta, vt plantae, frutices, metalla, lapides, arbores & animalia omnis generis. Vnde apparet: quàm grauiter illi hallucinentur: qui audito Alchymistae nomine, statim sibi hominem imaginantur, qui nihil tractet aliud, quàm metallorum [GR]μεταμορφωσεις[/GR], nihilque meditetur, quàm mirabile lapidis Philosophici [GR]μυτήριον[/GR].

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
