# Tyrocinium chymicum 21

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/21

Deinde culpa tam grauium accidentium non rarò in iis etiam residet, qui dicta medicamenta propinant. quorum aliqui legitimum ipsorum vsum nunquam viderunt; aliqui planè indocti sunt, stupidi, omnis methodi Galenicae & Hippocraticae ignari, quales sunt Iudaei & Agyrtae similes, quibus religio non est, latronum more, decorio humano, pro libitu, ludere. Non absimili ratione & vulgaribus medicamentis, quae sunt potentiorum virtutum, vt pote Scammoneatis, Helleboratis & similibus dica interdum scribitur: quando à Pharmacopoliis imperitis sinistrè parantur; aut ab expertis dextrè conficiuntur; sed praeposterè ab empyricis vsurpantur; licet aliâs ex vsu esse possint, bene scilicet parata, & methodicê adhibita.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
