# Tyrocinium chymicum 23

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/23

Salubriora igitur & tutiora sunt arte spagyricâ concinnata remedia, quàm vulgari modo praeparata: quia in illis purum ab impuro, malignum ab alexipharmaco, corporeum à spirituali, inutile ab vtili separatum: ac proinde ventriculum sua mole non molestant: nec operationes suas differunt; sed citô cum morbis colluctari incipiunt, eosque victas dare manus festinanter cogunt. Sic cereuisia defecata salubrior est non defecatâ: sic vinum à tartaro suo depuratum, tutiùs hauritur; quàm vinum ex vuis recenter expressum: sic cibi, seclusis à natura excrementis, post multas coctiones singula corporis nostri membra nutriunt: sic citius aqua cinamomi aut balsamus eius, in lipothimiis, spiritus reficit; quàm ipsum cinamomum integrum: sic guttae aliquot olei anisi plus praestant; quàm integrae ejusdem vnciae. Vulgus autem praeparationes omnes improbat, & integris vti mauult, quàm in principia sua consumptis; partim non sufficientes aut conuenientes adhibet: vnde non rarò aegrotantes ob deuoratas partes noxias excrementitias & venenatas vna cum salutaribus & vtilibus, expugnato morbo, cum symptomatis grauioribus postmodum superuenientibus, & ipso priori morbo periculosioribus conflictantur. Deinde quis nescit; aquas Chymicas, odorem & saporem vegetabilium integrum referre: vulgares autem nihil aliud esse, quam phlegmainutile & aquas leuiter putrescentes: illasque multos annos durare; has vero vix mensem vnum aut alterum.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
