# Tyrocinium chymicum 24

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/24

Et sicut aquae vulgares Pharmacopolarum, extremam malignitatem à vasis plumbeis acquirunt: sic non minorem & decoctiones eorundem, à vasis cupreis: quae eo deteriores adhuc euadunt: quod in earum praeparatione, subtilior & melior pars in auras euanescat; & situ paullo post contracto corrumpantur, inutilesque reddantur. Ad haec analeptica & cordialia, quę ex corallis perlisque in puluerem contritis & cribratis, nec non auro foliato praeparantur, quas vires alias in corpore humano exerunt: nisi quod ventriculum incrustant, eumque alias languidum magis eneruant? Contra quintae essentiae Chymicorum & magisteria ex iisdem, vt & tincturae auri absque corrosiuo factae, sicut in quouis liquore facilè soluuntur: ita soluta, & intra corpus admissa, vires collapsas restaurant & pristinum vigorem restituunt. Quid, quod medicamenta vulgaria in morbis chronicis, rarô optatos sortiantur effectus: vt pote ex vegetabilibus tantum desumta, quibus radices affectuum contumaciorum firmiores funditus exstirpari & euelli nequeunt. Chymica autem praesertim ex metallicis & mineralibus praeparata, vt pote potentiorum virium & maioris efficaciae, incurabiles vulgò morbos, epilepsiam, lepram, quartanam, podagram, hydropem [GR]ησυχως, δαχέως καὶ ἀσφάλῶς[/GR] percurant. Non igitur abs re à nobis factum esse putamus: quod Chymiam, artem medicamenta gratiora, salubriora & tutora concinnandi, in libelli nostri frontispicio definiuerimus.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
