Latin
CAPVT. II
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Per Mercurium autem, sulphur &salem non intelligendum est: quod ejusmodi mineralia ex mistis concretisque corporibus, beneficio ἀναλύσεως Chymicae possint erui: qualia vulgò à mercatoribus venduntur: verum sufficit: si sint talia, praesertim in vegetabilium &animalium familia, quae minerabilis illis sint [GR]ἀνάλογα[/GR], &tantum inter se differant essentia, proprietatibus, &actionibus; quantum illa in suo genere mineraliMercurius est liquor ille acidus, permeabilis, penetrabilis, aethereus ac purissimus, à quo omnis nutricatio, sensus, motus, vires, colores, senectutisque praeproperae retardatio Confertur elemento Aëris &aquae: illi quidem, quatenus caloris vicinia alteratus facilê in auras abit: huic, quatenus vt ea difficultèr proprio; facilè autem alieno ter mino continetur. Sulphur est balsamum illud dulce, oleaginosum &viscidum: natiuum partium calorem conseruans, omnis vegetationis, accretionis &transmutationis instrumentum, odorum tum gratorum, tum ingratorum fons &origo. Assimilatur igni, propter flammam, quam facilè concipit: vt omnia resinosa &oleaginosa alia: eique hoc peculiare est: quod habeat vim leniendi, &extrema contraria conglutinandi.