# Tyrocinium chymicum 27

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/27

Per Mercurium autem, sulphur & salem non intelligendum est: quod ejusmodi mineralia ex mistis concretisque corporibus, beneficio ἀναλύσεως Chymicae possint erui: qualia vulgò à mercatoribus venduntur: verum sufficit: si sint talia, praesertim in vegetabilium & animalium familia, quae minerabilis illis sint [GR]ἀνάλογα[/GR], & tantum inter se differant essentia, proprietatibus, & actionibus; quantum illa in suo genere mineraliMercurius est liquor ille acidus, permeabilis, penetrabilis, aethereus ac purissimus, à quo omnis nutricatio, sensus, motus, vires, colores, senectutisque praeproperae retardatio Confertur elemento Aëris & aquae: illi quidem, quatenus caloris vicinia alteratus facilê in auras abit: huic, quatenus vt ea difficultèr proprio; facilè autem alieno ter mino continetur. Sulphur est balsamum illud dulce, oleaginosum & viscidum: natiuum partium calorem conseruans, omnis vegetationis, accretionis & transmutationis instrumentum, odorum tum gratorum, tum ingratorum fons & origo. Assimilatur igni, propter flammam, quam facilè concipit: vt omnia resinosa & oleaginosa alia: eique hoc peculiare est: quod habeat vim leniendi, & extrema contraria conglutinandi.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
