# Tyrocinium chymicum 28

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/28

Sicut enim numquam tenacius lutum confeceris ex aqua & arena; nisi calcem aut aliquid glutinosi commiscueris: ita nec Mercurius volatilis & sal fixus coire in vnam substantiam tenaciter possunt: nisi vinculo & copulâ Sulphuris, quod vtriusque principij particeps, Salis siccitatem & Mercurii liquiditatem, sua viscositate; Salis densitatem & Mercurii permeabilitatem, molli sua fluiditate; Salis amaritudinem & Mercurij aciditatem dulcedine sua contemperat. Sal est corpus illud siccum, salsum, res mistas à putredine defendens, mirabiles dissoluendi, coagulandi, detergendi & euacuandi facultatibus pollens: à quo omnis rerum soliditas, determinatio, sapores & alię infinitae virtutes. Analogia respondet terrae? non quâ haec est frigida & sicca; sed quâ eleelementum hoc est firmum, fixum, & generationis corporum omnium subjectum. Sunt autem dicta principia, propriè loquendo, nec corpora; quia planê spiritualia, ob caelestium seminum in fluxum, quo impraegnata sunt: nec spiritus; quia corporei: sed inter vtramque naturam ambigunt: variisque nominibus à Philosophis insigniuntur, vel saltem his ad illa alluditur: vt ex sequenti tabella videre est. Sal Sulphur Mercurius Sal commune, Sal Petrae, Sal Armoniacum Acerbum & amarum, Dulce, Acidum Corpus Anima Spiritus Materia Forma Idea Patiens Agens Informans aut mouens Ars Natura Intelligentia Sensus Iudicium Intellectus Materiale Spirituale Gloriosum. Verùm enim vero omne corpus mistum in haec principia, sacro ternario (ita secundum Pythagoricos, omne & omnia tribus terminantur) constantia recludi posse & consumi; etsi validis rationum momentis comprobari posset: tamen eas omnes euidentiâ longê superat inspectio ocularis: ac proinde exemplis, ex vario mistorum genere desumtis, omnem rem in tyronum gratiam dilucidabimus.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
