# Tyrocinium chymicum 3

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/3

Finis eius est, medicamentorum suauiorum, salubriorum & tutiorum praeparatio: atque hac ratione Ars nostra à Pharmacopoea vulgari, quae etiam medicamenta concinnat, tuta quidem & salubria; sed minus grata distinguitur. Nam quod ad suauitatem attinet in confesso est: aegrotum citius parum conseruae rosarum, cui grana fortê quatuor Mercurij per inferiora tantùm purgantis, commixta sint, assumturum, quàm multas Diacatholici drachmas: citius pillulam vnicam benedictam Quercetani, vel duas ex Electuario Panchymagogo eiusdem conformatas, quàm decem vel quindecim pillularum Sine quibus, Aurearum, Foetidarum: citiùs grana quatuor Bezoartici mineralis celeberrimi Hartmanni, vel octo Antimonii Diaphoretici Crollii, quàm potionem aliquam sudorificam: citiùs iusculum cremore aut magisterio Tartari conditum, quàm haustum agonisticum apozematis, syrupiue alicuius magistralis, ad descriptionem, nescio, quot pedes longam, laboriosè confecti.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
