Latin
CAPVT. II
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Exordiamur autem à lignis viridibus, quae si cremes: egredietur primò aquosum quiddam, quod ignis flammae concipiendae planê inidoneum est, &in fumum conuersum si colligatur, in aquam resoluitur, (atque hac ratione è flamma potum petere, non impossibile) diciturque Mercurius: deinde exibit oleaginosum quiddam, facilê inflammabile, quod in vapores resolutum, si cohibeatur, in oleum abit, vocaturque Sulphur: tandem remanet siccum &terrestre, quod ex cineribus, aquae beneficio extrahitur, inque humido &frigore soluitur; calore autem concrescit, Salisque nomen obtinet. Ita lac substantiam continet sulphuream butyrosam, deinde Mercurialem serosam, &tandem salinam caseosam. In ouis albumen Mercurium exhibet: vitellus Sulphur, pelliculae &putamina Salem. ita exlini semine oleum elicimus expressione: aquam ab oleo separatione: Sal ex fecibus relictis extractione. Pati ratione ex Garyophyllis, aqua Mercurialis praestantissima, oleum sulphureum excellentissimum, &ex fecibus sal educitur. Sic Nitrum in aquositatem dispescitur, pinguedinem &salem. Non secus ex sale marino, producimus Mercurium [GR]γλυκύπικρον[/GR], dulces cristallos sulphureae planè naturae, &tandem ipsum sal fixissimum. Ex Antimonio elicitur Regulus, qui leius mercurius: deinde rubrum sulphur, flammam concipiens: &tandem Sal, qui vomitiuus. Atque sic de caeteris idem esto iudicium. Notandum est autem primo: nullum praedictorum principiorum simplexatque solum, quod de reliquis non participet, reperiri. Mercurius enim continet substantiam sulphuream atque Salinam: Sulphur substantiam salsam &mercurialem: Sal verô substantiam oleaginosam &mercurialem.