# Tyrocinium chymicum 30

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/30

Exordiamur autem à lignis viridibus, quae si cremes: egredietur primò aquosum quiddam, quod ignis flammae concipiendae planê inidoneum est, & in fumum conuersum si colligatur, in aquam resoluitur, (atque hac ratione è flamma potum petere, non impossibile) diciturque Mercurius: deinde exibit oleaginosum quiddam, facilê inflammabile, quod in vapores resolutum, si cohibeatur, in oleum abit, vocaturque Sulphur: tandem remanet siccum & terrestre, quod ex cineribus, aquae beneficio extrahitur, inque humido & frigore soluitur; calore autem concrescit, Salisque nomen obtinet. Ita lac substantiam continet sulphuream butyrosam, deinde Mercurialem serosam, & tandem salinam caseosam. In ouis albumen Mercurium exhibet: vitellus Sulphur, pelliculae & putamina Salem. ita exlini semine oleum elicimus expressione: aquam ab oleo separatione: Sal ex fecibus relictis extractione. Pati ratione ex Garyophyllis, aqua Mercurialis praestantissima, oleum sulphureum excellentissimum, & ex fecibus sal educitur. Sic Nitrum in aquositatem dispescitur, pinguedinem & salem. Non secus ex sale marino, producimus Mercurium [GR]γλυκύπικρον[/GR], dulces cristallos sulphureae planè naturae, & tandem ipsum sal fixissimum. Ex Antimonio elicitur Regulus, qui leius mercurius: deinde rubrum sulphur, flammam concipiens: & tandem Sal, qui vomitiuus. Atque sic de caeteris idem esto iudicium. Notandum est autem primo: nullum praedictorum principiorum simplexatque solum, quod de reliquis non participet, reperiri. Mercurius enim continet substantiam sulphuream atque Salinam: Sulphur substantiam salsam & mercurialem: Sal verô substantiam oleaginosam & mercurialem.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
