Latin
CAPVT III
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. De Calcinatione. SOlutionis species duae sunt: Calcinatio &extractio. CALCINATIO est misti in calcem solutio. A Gebero definitur: quod sit rei per ignem puluerisatio, per priuationem humiditatis, partes consolidantis. Per Calcem autem intelligunt Chymici, quemlibet puluisculum tenuissimum, ablatione superfluae humiditatis (praesertim ex mineralibus) factum. Quando verô puluis vel calx planè redditur impalpabilis, ad sensum subtilissimus, instar tenerrimae farinae: tum Alcohol appellitant: hocque vocabulum etiam ad subtilissimum vini spiritum, saepissimè reiteratis destillationibus rectificatum, commodè exprimendum transferunt; eum Alcohol vini indigetantes.