# Tyrocinium chymicum 38

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/38

Sicut enim vapores ex terra, radiis Solaribus in mediam aëris regionem subuecti, ejusque plagae caelestis frigiditate densiores factae, in pluuiam facessunt: ita & Chymicus artifex, ex rebus halabilibus & vaporabilibus, ignis ministerio, tenuium spirituum à crassioribus partibus separatione, & ad frigidas capitelli cameras eleuatione, essentiam earum, forma liquoris elicit: Sic in humano corpore, cum [GR]ἀναθυμίασεις[/GR] ex inferiorioribus partibus, in aëream microcosmi plagam, tanquam in alembicum efferuntur: ejus frigore, in excrementum pituitosum & mucosum condensantur vnde postea perennis ejus in nares, palatum, aut alias corporis partes fit destillatio & defluxio. Hinc fit: quod in ciborum elixatione, ollas operculo claudamus: vt quidquid vaporum in aquam concreuit, in suam originem postliminiô reuertatur. Et quando dapum calorem fouere volumus: patinas, quibus eae apponuntur, aliis cooperimus paropsidibus; vnde vapores ciborum, ab illarum [GR]ἀντιπεριστάτει[/GR] frigida incrassati, globatim delabuntur. Estque Destillatio, pro diuerso vasorum positu, vt alias multas differentias taceam, vel Recta; vel Obliqua. Illa fit per alembicum aut vesicam; haec per retortam, in rebus praesertim spiritus contumaciores fouentibus. Huc pertinent Rectificatio & Cohobatio. RECTIFICATIO, est repetita liquorum destillatio ad eos magis purificandos & exaltandos. Perficitur tamen haec etiam quandoque Digestione. COHOBATIO, est destillationis reiteratio, quâ liquor destillatus rursus fecibus reaffunditur, & denuo destillatur. Fit autem fecibus priùs tritis, & humore, paulatim vt macerentur, imbutis. Extractio generaliter sic dicta, quae fit descensione, est duplex: vel calida; vel frigida.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
