# Tyrocinium chymicum 4

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/4

Fieri tamen poterit; vt quandoque eiusmodi pocula & canthari medicamentorum vulgarium suauitate Chymica longê superent: nimirum tunc, cum nonnulli aegrotantium, allatis illis & nondum manu prehensis, solâ saporis & odoris eorum nauseabundi imaginatione, non vi aliqua magnetica concitati, [GR]ἀνω καὶ κάτω[/GR] vomunt & dejiciunt: id quod medicamentis Chymicis praestari hactenus non potuit. At inquiunt: triumphent sanê Spagyrici remediorum suauitate: referant autem recepto more praeparata in pharmacopoliis medicamenta, laudem salubri tatis & curationis tutioris. Hîc Rhodus, hîc salta.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
