# Tyrocinium chymicum 42

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/42

Administrationem ejus, doctissimus Libauius describit hunc in modum. Res digerenda vasi tanquam ventriculo includitur, vndique stipatis accessibus, nisi cum diuaporatio est coniuncta, vt in empyreumatis correctione coagulatione & similibus. Tunc enim exiguum foramen in operculo relinquitur, & justum tempus obseruatur, ne quid de substantia pereat. Quod si est merus succus aut liquor: res plana est. Sin minutal herbarum & similium: vel proprius succus reliquendus est, vel foris analogus humor addendus: quod tamen nonnunquam fit etiam in diuersi generis liquoribus, veluti cum olea digeruntur cum vini spiritu, &c. Vbi procliuitas est ad putredinem, nec adjectum menstruum ei satis cauere potest: (Non enim debet fieri putrefactio: cum quid digerimus; licet digestio possit esse ad eam via) sal addendum est. Ita apparatum vas collocetur in foco digestorio caloris competentis, ibique sinatur vsque ad quaesitum finem, qui diuersus est: pro multiplici vsu digestionis.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
