# Tyrocinium chymicum 43

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/43

Exempli gratiâ: Herbae recentes suo succo madidae, è quibus destillatione elicienda essentia est, macerantur triduo: siccae vino respersae, septendio: semina & aromata dimidum mensem: Radices per mensem: siquidem sunt siccae: mineralia per mensem philosophicum, qui est dierum quadraginta, aut etiam diutius, pro firmitate & ratione menstrui. Quaedam bis macerantur, aspersa vino gręco, vt aromata aliquando, quae irrigata vsque ad siccitatem digeruntur: post puluerisata & denuo conspersa macerantur secundò. Ita soliditas & raritas etiam discrimen facit. Aquae destillatae digerendo ad Solem, rectificantur per medium mensem, vase clauso, ita vt duae partes sint plenae, tertia vacua: & nonnunquam arenae infodiatur parte vitri tertia, id quod in frigidis potissimum spectare jubent artifices. Calidae vero aquae & olea rectisicantur in arena frigi[M]Maceratio.[/M] [M]Putrefactio.[/M] da, item tertia parte sepulta, &c. in cella vapida per mensem. Si humor alienus addendus: talis esto, qui digestionem juuet, citra corruptionem substantiae. Et hic, si est alienior, separatur officio peracto: sin paucus, & familiaris, aut etiam alterabilis in naturam digesti, relinquitur.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
