# Tyrocinium chymicum 44

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/44

In densis est acrior & nonnunquam corrosiuus, vt acetum, vini spiritus, vinum forte, &c. In aliis mitis, vt aqua destillata pluuia, rosacea &c. nonnunquam oleum certi generis. Interim, quae alienae naturae sunt, & per digestionem secessum fecerunt, separantur. Ancillatur autem Digestio non tantum destillationibus aut extractionibus, verum etiam rectificationi, coagulationi, fixationi, calcium per aquas fortes praeparatarum edulcorationi, &c. & appellatur Maceratio: quia haec etiam vim habet penetrandi, rerum compagem reserandi, & impuritates separandi. PVTREFACTIO est, quâ mistum per putredinem naturalem, humore, siccum terminans vincente, & externo calore fortius, quàm interno operante, resoluitur, ad essentiam ab heterogeneis extrahondam & segregandam. Modus est talis: Quod putrefaciendum est, praeparatur vt decet, eique in cucurbita vitrea, si vel siccum sit, vel humiditate ad putrescendum sufficienti non abundet: [GR]ἔχημα[/GR] quoddam seu menstruum (ita in genere à mense putrefactionis, liquor omnis appellatur rerum extractioni inseruiens: siue is sit ejus rei proprius, siue analogus, siue aqua) conueniens, quod excessu suo, misti siccitatem auferat: [GR]τὴν μρ[/GR] referet: exeuntem essentiam ad se alliciat: eamque integram & incorruptam, ad extractionem vsque conseruet, superfunditur: & ne calor cum suo humido exspiret; vas Hermeticê clauditur: postea in ventrem equinum, aut ejus vicarium ponitur, ejusque calor ad tempus pręfixum conseruatur. Proprium autem putrefactionis est & colores, & odores, & sapores rerum immutare, earumque natura veteri destructa, nouam generare. CIRCVLATIO, est liquoris, ab elementis depurati, in pelicano, per varias circum uolutationes aut rotationes, quibus impuritates residuae prorsus auferuntur, in gradum praestantiorem, conuersio siue exaltatio.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
